- ACENTETA
- ACENTETAGraec. Α᾿κέγτητα, apud Plin. l. 37. c. 2. ubi de de Crystallo, Est et rufa alioqui rubigo: aliis capillamentum rimae simile, hoc artisices caelaturâ occultant: quae verô sine vitio sunt, pura esse malunt, acenteta appellantes, nec spumae colore, sed limpidae aquae: calices sunt e crystallo purissimo, sic dicti, quod non caelarentur. Apuleius l. 2. metamor. impunctum crystallum appellat, τὸ ἀκέντητον, de pretiosissimo: hîc vitrum fabre sigillatum, ibi crystallum impunctum, argentum alibi clarum etc. Nempe vitiosi tantum e crystallo calices caelabantur, unde diatreta pocula fiebant, de quibus dicemus infra: qui vero sine vitio erant, eos puros efse malebant. Vide Salmas. ad Solin. p. 204. ut infra in voce, Crystallus item Crystallina Pocula.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.